oi2

Vulpis et Corvus

Quae se laudari gaudent verbis subdolis,
serae dant poenas
turpi paenitentia.
Cum de fenestra corvus raptum caseum
comesse vellet,
celsa residens arbore,
vulpes invidit, deinde sic coepit loqui:
'O qui
tuarum, corve, pinnarum est nitor!
Quantum decoris corpore et vultu
geris!
Si vocem haberes, nulla prior ales foret'.
At ille, dum etiam vocem
vult ostendere,
lato ore emisit caseum; quem celeriter
dolosa vulpes
avidis rapuit dentibus.
Tum demum ingemuit corvi deceptus stupor.